INSCRIPTIONES / SENTENTIAE / CHRONOGRAMMATA / CARMINA


willkommen welcome salve

plura...

  • Si sententiam quandam Latine redditam vel proverbium vel carmen Latinum petis,
  • si ianuam tuam inscriptione Latina vel chronogrammate vis exornare,
  • si quo titulo tibi opus est, qui insigni gentis tuae vel anulo tuo vel tunicae tuae inscribatur,
  • si societati tuae nomen Latinum dare velis,
  • si cui Latine de natali gratulari vel aliquem ad nuptias invitare velis,
  • si cuius mortem promulgare in animo habes sententia Latina adiecta, vel
  • si titulo sepulcrali tibi opus est,

hic fieri potest, ut optata tua eveniant.

Omnino tibi licet constituere, utrum dicta veterum (si quae sunt) tibi videantur an verba ipse componere malis, quae Latine reddantur. quod etiam metris antiquis usi facere possumus. ita pro tempore et pro re aptissimum quodque metrum adhiberi potest.

Praestamus nos, quidquid desideraveris, sermone puro ac Latino reddituros.


haec tibi offerre possumus:

titulos vel verba variis rebus inscripta, veluti
  • ostiis parietibusque
  • puteis, arcubus, muris, solariis
  • signis statuisque, vestimentis vel ornamentis
  • sepulcris eqs.
dicta Latina, sententias, carmina, quibus utaris
  • in invitationibus promulgationibusque
  • in sollemnibus vel festis praenuntiandis
  • in insigni gentis tuae
  • in corpore notis impungendo eqs.

plura...



His modis optatis tuis respondere possumus:


  • dictis scriptorum antiquorum adhibendis (si modo apta videntur)
  • verbis Germanicis/Anglicis/Italicis Latine reddendis (quod poetica quoque oratione fieri potest)
  • verbis pro re compositis (quae ex arbitrio tuo etiam in formam carminis vel chronogrammatis redigi possunt)


chronogrammata

Chronogramma est inscriptio, in qua litterae numeros significantes ( M,D,C,L,X,V,I) inter ceteras eminentiores fiunt. quorum numerorum si summam feceris, annum invenies, quo aedificium exstructum vel restitutum est.

Ut exemplum afferam:
AEDES HVC POSITAE PERSTENT IN NOMINE CHRISTI
(M+D+CC+V+IIIII = MDCCX)
Ceterum hoc chronogramma versu hexametro compositum est; ex quo evenit, ut sermo eius praestantior elegantiorque fiat. obiter: in litteris Latinis scribendis nihil interest inter U et V; utrumque nota V signatur.

genera versuum

Nonnumquam fit, ut versus parum cum quadam inscriptione conveniat. quam si brevem esse oportet, veluti in anulo scalpendo, haud raro fit, ut versus propter longitudinem adhiberi non possit.
In aedificiis plerumque versus hexameter aut distichon conspicitur, quod quidem aptissimum est ad titulos sepulcrales componendos, ut elogium Vergilii poetae:

MANTVA ME GENVIT CALABRES RAPVERE TENET NVNC
PARTHENOPE. CECINI PASCVA RVRA DVCES
Omne distichon e duobus constat versibus, quorum longior hexameter, brevior pentameter appellatur. certa mensurae syllabarum vice – de qua disserere longum est – carmen ad numeros venit elegantiores. elogium Vergili supra dictum sic legitur (ubi accentus ibi sonus):

Mántua mé genuít, Calabrés rapuére; tenét nunc
Párthenopé. Ceciní páscua rúra ducés.
Ad sententias proverbiaque oratione poetica reddenda praeter hexametrum senarius iambicus est aptus, qui adhibeatur:

Amícus cértus ín re incérta cérnitùr
Cum carminum Germanicorum proprium est versus similiter cadere, Romani hac arte non utebantur. Quae tamen in carminibus mediae aetatis saepe exercebatur, non solum in extremo versu, sed etiam intra versum, quod fieri solebat in hexametris, qui Leonini appellantur:

Contra vim mortis non est medicamen in hortis
fieri quidem potest, ut pro re versus aliis quoque metris compositos tibi offerre possim (vide indicem metrorum):


index metrorum

metrum
   
aptissimum ad…
hexameter     ...plurimas res exprimendas, amoribus titulisque sepulcralibus exceptis
elegon (distichon)     ...titulos sepulcrales, ad consolationes, ad mortem alicuius promulgandam, ad carmina amatoria et chronogrammata facienda
senarius     ...sententias proverbiaque
hendecasyllabus     ...nugas, res iocosas, amores
choljambus     ...carmina ad irridendum facienda
Alcaicum metrum     ...consilia, monitus, res graviores


Quomodo mandatum tuum perficiatur:

1. Te oro nos certiores facias de optatis tuis (per litteras electronicas). si quid Latine reddendum est, verba in Latinum convertenda oro adicias. si versum vel carmen fieri iubes, cogita verba abs te proposita, ut fieri solet, non ad verbum sed ad sensum exprimi. quod etiam ad chronogrammata facienda pertinet.
2. Rogatione tua accepta omnique obscuritate sublata te certiorem faciemus de pretio ac de die, qua mandatum tuum effectum iri provisum est.
3. Mandato per litteras electronicas abs te confirmato negotium iustum ac legitimum inter nos contrahetur. te oro ut nomen tuum, inscriptionem tuam cursualem numerumque telephonicum adicias.
4. Verba Latina abs te desiderata una cum ratione per litteras electronicas (vel, si mavis, per cursum publicum) accipies.
5. Utique te oro respicias condiciones negotiorum generales (AGB).

de pretiis

Opus abs te optatum peragere quanti constet, praecipue ex eo pendet, quantum temporis in ea re insumatur. minoris utique stabit res, si certa tantummodo verba Latine reddi iusseris. contra nescio an in chronogrammate componendo plus temporis insumatur, haud aliter ac si carmen fieri iusseris. Quantum quodque officium fere habeat pretium, ex hoc indice cognoscis:

verba in Latinum convertere:
  primum versum (vel non plus XV verba linguae Latine reddendae)

>= € XV,-
  singulos versus insequentes>= € X,-
dictum quoddam scriptoris Romani afferre>= € XXV,-
dictum vel sententiam ad insigne aptum vel nomen societati tuae excogitare>= € XL,-
chronogramma componere (oratione soluta)>= € LXXX,-
carmen componere (pro versibus singulis)>= € L,-
chronogramma componere (distichon)>= € CC,-

Memento pro difficultate fieri posse, ut plusve minusve temporis insumatur. quamobrem ne exspectaveris pretia supra dicta utique valere.